- AMPYX
- AMPYXnomen viri proprium. Ovid. l. 12. Met. Fab. 5.Ampyca quid referam, qui quadrupedantis OecliFixit in adverso cornum sine cuspide vultu?Erat autem Ampyx; Mopsi pater. Orpheus in Argon.Καὶ Μόψον Τιταρῆθεν, ὃν Α῎μπυκι νυμφευθεῖσα Χαονίην ὑπό φηγον` Α᾿ρηγονὶς ἐξελόχευϚε.Quamquam Scholiastes Apollonii Ampycum eum vocat, in illud. l. 1.Η῎λυθε δ᾿ αὖ Μόψος ΤιταρήϚιος, ὁν` περὶ πάντων Λητοίδης ἐδίδαξε ςθεοπροπίας οἰωνῶν.Α᾿μπύκου υἱὸς, inquit, ὁ Μόψος, τȏυ Τιτάρωνος, μητρὸς δὲ Χλωρίδος. Ubi vereor, ne errorem commiserit, patriam eius pro patre sumens. Mopsus enim erat e Titaro, oppldo, seu monte Thessaliae. Itern Ampyx, Patrensis quidam nobilis. Pausan. l. 1. Nic. Lloydiux.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.